Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 198
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, vt haec melius intelligamus, cum anima contineat &concipiat veritatem eorum quae sunt in natura rerum, &cum quaecunque sunt in hac rerum natura singularia sint, quarum species animo concipiuntur, quomodo comunia cognoscantur, hîc quaeri potest. At anima potestate sua complectitur totam hanc vniuersitatem, &quoad, dum circa plura versatur, eodem modo afficitur, idem in diuersis agnoscit quod quidem idem in diuersis, species &genus nominatur. Sic anima continet intellectu suo species &genera rerum, facultate quadam insita: genus, ex similitudine plurium, veluti materiam, concipit, &in eo, per differentias rebus consentaneas, species, taquam substantias, intra se constituit, quae similitudinem rerum externarum gerant: ac sua quaeque materia formaque, sed animali componuntur: &sic notiones animorum conueniunt cum rerum natura. cùm genere verò conuenit anima, quod multas veluti formas ambitu suo complectatur, cumque materia, quod plurimas species, tanquam formas concipiat suis differentijs distinctas &ita totius vniuersitatis imaginem gerit. Quemadmodum autem cuncta, praeter Deum sic &animam aliquid natura sua continere decet quod materiae similitudinem habeat, qua veluti loco quodam incorporeo species omnes, tanquam formae quaedam contineantur: &hinc est quod animam formam informem esse dicant. Diximus autem alibi esse materiae vim in defectu formarum, quo defectu plurimas similitudines aliarum formarum, formae praesertim incorporeae velut animae concipere possunt, cum quibus rerum idaeis conceptis iam nouum opus producunt. Sic videmus &corporeas formas cum mas cum qualitatibus conceptis diuersas energias habere: vt cùm ferrum candens adurit.