# De natura libri V 2

Nicolas Biese, De natura libri V, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/2

MANORVM IMPERATOREM. aVM philosophia sit firmißimum humanarum omnium disciplinarum fundamentum, quo sublato confestim omnes diffluant & dißipentur, dubium esse nequit vlli, qui fuerit vel mediocriter in studijs literarum versatus. Ipsa nanque primas praecipuasque rerum omnium causas inquirit atque tradit, à quibus vberrimi vtilißimi tucundißsimique veritatis omnis fructus in animis nostris producuntur, iustumque suum alimentum, incrementum & maturitatem consequuntur: sine quibus haec vita nostra, nimirum omni ratione rerum bene gerendarum destituta miserrima procul dubio foret. Quem autem ratio locum in rebus hu manis tenere posset, sublatis ijs firmamentis, sine quibus nihil habeat, cui poßit inniti sed omnis subitò cocidat & collabatur? Sine ratione verò nec homines verè simus, sed * ij brutorum animantium naturam & mores induamus: vt mirùm sit, quòd aliquis inueniatur, qui philosophiam vituperet, & non potius eam modis omnibus celebrandam esse putet.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
