# De natura libri V 200

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/200

Non enim, quanquam actus & forma sit, rerum veritatem, nisi quatenus ipsa prius contaminata fuerit, proprijs suis qualitatibus inficit, sed tanquam actus natura qualitatis omnis expers, atque adeo materiae (quemadmodum iam saepe diximus) similis, illam tantum in cognitionis lucem exponit. Immo verò intellectus veluti lux quaedam est, quae tingitur diuerso rerum colore, Ita videndi facultas luce Intellecti veluti lux quadâ constare videtur, quae coloris accessu redigatur ad energiam: atque ab oculorum interna & externa luce, coloribus iam tincta, prouenit vnus actus videndi, quemadmodum postea dicemus. Quatenus autem anima specie rerum afficitur, eius potentia redigitur ad energiam, & catenus in naturam eius quod afficit mutatur, atque per plenam affectionem, plenam quodammodo natura eius quod afficit consequitur. Idque est quod Intellects idem quodammodo fieri quod intelligit & intelligitur & quod intelli gi& cognitione rerum diuinarum, quae totam anima imtur idem buat, atque adeo voluntatem etiam nostra ad omne pium vel simiopus instruat atque gubernet, quem diuinum reddi, necnon le. illud ipsum ad felicitatem nostram necessarium esse meritò dicant. Quâuis, si rectè consideremus, id quod intelligit, ei quod intelligitur fuerit potius simile quam idem dicendum. Sed oportet vt similia conueVeritas in niant in vnum: in quo veritas est collocata. Quanquam quo. autem intellectum in id quod intelligitur dicimus muIntellectus dum mutari, tantum abest, vt per intellectionem ad interitum eius tatur in id quod intelligit, animę scilicet, essentia vergat, vt poquod intius, cum naturalem aptitudinem & propensitudinem hatelligit, beat ad omnem eius generis affectione, ea mutatione non interit. perfectionem suam consequatur: veluti prius dicebamus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
