# De natura libri V 201

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/201

De voluntate. CAP. X. WAbet autem eum motum intelligendi circa rerum species in sua potestate: quamuis & à rebus ipsis excitetur: quae potestas nunc à nobis consideranda videtur. Quatenus aliunde motus excitatur eius causa redditur: dicimus enim animum cogitationibus occupari, propterea quod res per species cum commouerunt: veluti si quis cernens amicum mortuum, mentem habeat maeroris specie plenam. Verùm frequenter animus à specie qua commoueatur alio se deflectit: vt si turpi voluptate proposita mentis aciem auertat. Habet enim ad omnem speciem insitum principium motus. Principium dico, tum quo moueatur aliunde per speciem rei cuiuspiam oblatę, tum etiam quo sese sponte moueat; quamuis à rebus externis non commoueatur: vt si quis proprio quodam instinctu inducat in animum, vt rebus geometricis aut medicis occupetur. Et, etiam si rebus externis commoueatur, insitum principium habet, quo alio trasferatur, quemadmodum iam dicebamus. Huius verò motus, quemadmodum prioris, certam causam reddere no licet. Conspecta namque femina venusta, causam reddere licet, ob quam ad Venerem excitemur: non autem si proprijs viribus eum motum compescamus: nisi fortè continentiae species prius intus sit, cuius affectionem sequamur. Verum & haec inter externa, quibus commoueamur numeretur. At inter externa, quod potentius est, semper maiorem commouendi vim habet: quorum omnium causam facile reddere licet. Causis enim cognitis effecta, motus scilicet animorum facile cognoscentur: cùm sciamus id quod vehementius est ad motum animorum maiorem obtinere potestatem.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
