# De natura libri V 202

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/202

Sed quamobrem eos motus anima non sequatur, ratio reddi nequit: nisi quod insitum motus & quietis principium habet: quod quatenus cum externis motibus consentit, aut non consentit, multas differentias parit. Interdum autem externi motus tam vehementes sunt, vt insitum principium motus vincant, interdum tam leues, vt facilè superentur: saepe validi quidem, sed qui magnis conatibus animorum cedant: vnde magnae virtutum aut vitiorum differentiae producuntur. Sed quomodo potestas insita motus ad energiam redigatur quaeri potest. Cùm nihil nisi ab eo quod energia sit in energiam mutetur. Omnes enim formae quaedam energiae sunt, & accidentia diuersa, velut ignis calorem & lucem producunt, quae rursus energia sua alia quaedam accidentia proferunt, vt ferrum candens calorem. Sed mentes, cùm energiae & quidem perfectissimae sint, non tantum accidentia multiplicia, sed & contraria producunt, quae continere dicuntur sua potestate: nec, vt haec in energia exeat, aliunde nouam aliquam energiam, à qua excitetur, desiderare videntur: cùm sibi vim eius habeant innatam. Quemadmodum enim Deus Opt. Max. nullis rebus externis: quae tum nullae fuerunt, excitatus est ad huius vniuersitatis constitutionem, sed eam propria energia, citra cuiusquam adiumentum, fecit: sic similitudinem quandam sua inter alia esse voluit, mentium scilicet essentiam quę similitudinem diuinam expressissimam, etiam libe. ram agendi potestatem, contineret: quamuis maximum & immensum est inter hęc, Deum scilicet & mentes, inter infinitum atque finitum discrimen, & hoc inter alia quod mes frequenter, nunquam verò Deus in errores & vitia feratur, & quod ipse mentium, non autem hae liber. Volunta?

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
