# De natura libri V 204

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/204

Sed nos insiti motus animorum causam non habemus, quemadmodum nec cur sol luceat: nisi quod sciamus esse talem animorum essentiam, vt multiplici motu, propria vi potestateque feratur: quam nos voluntatem appellamus. Quemadmodum igitur igni principium insitum est, quo sursum, terrae quo deorsum, vapori quo in obliquum feratur: cuius motus alia causam reddere non licet, quam quod illud principium, illa vis atque potestas ijs insita sit à natura, vel naturae fabricatore: sic etiam essentiae mentis ab eodem insitum principium est multiplicis, & etiam contrarij motus, non quidem eodem tempore, sed diuerso. Quid autem obstat, quo minus is, qui rebus diuersis contrarij motus principia dedit, essentiam quandam simplicem in hac vniuersitate constituerit, quę reliquoru motuum principia complectatur, & ea diuersis teporibus redigat in energiam. Nam vt eodem tempore contraria sint in eodem, propter contradictionem fieri nequit. Sed esse possunt in eodem nihilominus contrariae causae, vel vna potest esse causa contrariorum. nam Deus est omnium causa, quaedamque sibi propiorem aliquem characterem voluit continere: quę veluti quandam propriam vniuersitatem in sese suaque materia formarent, & quatenus haec similis esset exemplari diuino laudaretur, alioqui verò meritò vituperaretur: & tamen interim quocunque modo fabrica vniuersam illustraret. Eius itaque liberae operationis aliâ rationem reddere non licet, nisi quod eius causa principiumque tale sit à natura naturaeque fabricatore factum, vt multa contrariaque complectatur: quod tamen etiam à causis externis commouetur, quemadmodum iam est explicatum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
