# De natura libri V 211

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/211

Non itaque rectè quaeritur à philosopho, de proprijs operationibus mentis, quatenus separabilis est à corporatura, siquidem omnes differentiae sunt à phantasmatis propter corporaturam: sed omnes operationes mentis dicendae potiùs erant omnibus ho minibus communes. Proprium autem est per suas differentias distinctum: quas, quatenus est commune, nullas aliquid habet. verum dicent operationes mentis, vt intelligere, velle, quamuis omnibus hominibus communes, proprias dici corporis comparatione, cum cuius operationibus communicationem non habent. Secundum autem hanc sententiam, quamuis operationes mentis cum corpore communes non sint, ipsae tamen interim sunt communes: siquidem mens, à qua proueniunt, omnibus hominibus est communis. Atqui videmus eas intellectus & voluntatis operationes, ipsi menti proprias, & nullatenus cum corpore communes, multis differentijs esse distinctas. Difficile verò cognitu, quomodo corpora tantam afferant opinionum varietatem, etiam de rebus diuinis, ad quas se corporis conditiones non extendunt. Nam & cognitionis instrumentum corporeum simplex est, spiritus scilicet, qui veluti purus quidam est aër, in quo species sensiles non morantur, quemadmodum postea dicemus. In animae verò natura iam habent animalem & incorpoream naturam, à quibus in phantasiam reuocatis prouenit varietas opinionum: quae quidem ad corporis instrumentum minimè referenda videtur. Cùm igitur intellectus in diuersis hominibus sine corporatura proprias & distinctas proferat operationes, propterea in diuersis est diuersus, & non vnus omnibus hominibus communis. Alioqui nec virtutes nec vitia forent in rebus humanis, quae certè corporaturae non debentur: cùm sint in nostra potestate: quae po testas in corporatura minimè fuerit constituenda, cùm corpora tantùm naturales, non autem liberos habeant motus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
