# De natura libri V 212

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/212

Oportet igitur voluntarias actiones ad alteram hominis partem, mentem sci. licet referre, & quidem ad propriam eius potestatem. nam quatenus operatio corporis se coniungit, naturalis, in qua nec virtus nec vitium locum habet, non voluntaria fuerit dicenda: sed quatenus se corporis qualitas non coniungit, mentis propria nominetur: quae quidem in diuersis hominibus admodum est diuersa. Ergo cùm mens proprias, & in diuersis hominibus diuersas operationes habeat. non est omnibus hominibus vna communis, sed cuique propria: quae consistere quoque possit à corpore separata: quanquam hîc sit in vnam naturam cum corpore, tanquam forma eum materia, coniuncta, cuius vtriusque communes actiones interire possunt. Est inquam in vnam naturam humanam cum corpore coniuncta, non autem illi tantum assistit. sic enim essentiae duae separatae forent, inter quas mens potius hominis nomen mereretur: quod nomen hominis citra ratiocinandi vim accipi nequit. Ex his quae iam diximus constare puto, quod non sit vnus humanus intellectus, quod non sit idem in omnibus corporibus humanis, sed cuique suus, & quanquam separabilis sit, quod in vnam naturam humanam hic cum suo corpore sit coniunctus. K iij An anima separata commercium habet cum corpora. tura. Mentes praesunt corporibus. Animae separatae mentibus similes, An anima separata commercium habere poßit cum corporatura. CAP. XIII. Voniam iam animae separabilis naturam breuiter considerauimus, an separata cum corporatura commercium habere possit perpendamus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
