# De natura libri V 214

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/214

Constat autem ex sententia philosophorum, multas substantias incorporeas commercium habere cum corporatura: qui mentes orbibus caelestibus, elementis, & compositis praeesse dicunt: quod non fieret nisi corporum vim & varietatem intelligerent, atque virtutem suam ijs (secundum Dei prouidentiam) ad ordinem & rectam huius vniuersitatis moderationem communia carent. Animae verò separatę mentibus similes sunt: quae simile quiddam praestare posse videntur. Dicet aliquis, mentes à prima constitutione mundi partibus gubernandis Dei voluntate praepositas, quae nouum subsidium animarum minimè requirant: & hoc quidem in ijs, quae diuina prouidentia sunt ordini & vicissitudini naturae praefectae suam veritatem habet. verum & aliae multae sunt extra hunc or dinem tum bonae, tum etiam malae: quae se saepe rebus inferioribus immiscent. Nam & cacadaemones sese multis conspicuos obtulisse, corporaturamque varijs modis affecisse scimus: ac simile quiddam etiam animas etiam tum posse, tum fecisse multi multis experimentis comprobarunt. Certè videntur cum corporatura magis cognatae: siquidem cum ea natura semel coniunctae fuerunt, & sunt eam rursus postea recuperaturae. Sunt enim medio quodam inter mentes incorporeas & corporaturam ordine collocatae. quod autem multiplicem suam vim in corpus effundere possint, in hominibus facile cernere licet, quorum corpora tantis, tamque varijs motibus, vi mentis, feruntur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
