# De natura libri V 219

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/219

LIBER TERTIVS. De mistione. CAP. I. Efinitur autem mistio, eorum quae miscentur, in se inuicem agere posa sunt, atque adeò muntuis affectionibus obnoxia sunt, communemque materiam habent, vnio. At corpora rediguntur in vnum multis modis: in primis dum contigua fiunt, vt cùm vnus puluis alteri commiscetur, secundò dum continua reddun tur, & superficies non tantùm coniunguntur, sed ex duabus vna fit: non quòd vlla superficies mathematica sit in rerum natura, sed quod insensilibus minimis confusa cohaerentiaque sint in vnum plane redacta. sic in vnum aqua & vinum, metallaque liquida confunduntur. Quod autem haec, saltem ex parte, liquida sint, est manifestum, quę minimis scilicet partibus facilè di uiduntur: sed tamen & dura, in minimas partes diuisa. quodam modo commiscentur: vt si quis aurum & argentum in puluerem ex arte redigat, eaque confundat. Quae verò solida atque dura magnarumque partium, quia termino proprio, suaque superficie manifesta continentur, eam cum alterius, pręsertim duri magnique, quod proprium quoque terminum retinet, superficie non commiscet. sed liquida, quod terminis proprijs difficile, & alienis facile contineatur, vel potius quod tenuium partium sint, proptiss mè comiscentur: deinde liquida cu solidis: quod liquido rum terminus solidorum termino cedat, & eo cotineatur: vt cùm terra cum alijs elementis commiscetur. verum Mistio physica. L. 1. de gen. c. vlt. Mista continent qualitates remis sas. Elementa potestate in mistis. L. I. de gen. c. vit. Formae pluses quam plices ne cocut in Vnum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
