# De natura libri V 224

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/224

non quod superficies post infinitam diuisionem relicta sit in rerum natura, sed quod nullum naturale corpus medium sit inter ea quae se contingunt. Vnitas autem & continuitas potius ad formam, quae quidem, vt vnitas est, ita vna continuaque cuncta reddit, veluti dicebamus, quam ad infinitam illam mathematicorum diuisionem videtur debere referri. Non est igitur absurdum, quòd ex atomis physicis mistio fiat, & vni corpori plures, vt elementorum & totius compositionis formae praesint: inter quas vna teneat principatum, & aliae sint materiae loco. Dicent, ergo plures substantiae conuenient in vnam: respondebo id quidem esse verum: cùm formae separabiles etiam substantiae sunt, quae nimirum suapte natura consistant: velut animae humanae, quae cum substantijs elementorum constituunt naturam humanam. Aliae verò compositorum formae substantiae non sunt, cùm suapte vi separatimque non consistant: vt nec elementorum formae: quae cum materia demum substantiam constituunt, variaque mistione conspirant in vnum, in qua qualitates contrariae non amplius contrariae sint, sed in vnam quandam remissam & mediam naturam redactae. De meteorologicis. CAP. II. QuanVanquam autem elementa qualitates extremas habent, quae nos attingunt, omnia quodammodo com posita, compositis nostris corporibus & sensibus sunt accommodata. Alioqui terra cum aqua, vi summi frigoris, esset in cristalli & adamantis duritiem concreta. Verum continuo virtute corporum caelestium, praecipuè verò solis, incalea scit: quod circa centrum mundi species omnes siderum in vnum cogantur, quae quidem obiectu terrae coërceri non possunt. Quamuis enim corpus lucidum per id quod est opacum nostros ocuios non afficiat, nihilominus aliam suam vim, & quidem potentissimam transmittit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
