# De natura libri V 226

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/226

generatioNebulae materia. Nubes vnde. Pluuia quomodo fiat. torum attenuat, & exactissimè perfectissimeque conmiscet. A calore itaque, qui terrae visceribus continetur, & caeli virtute gignitur, vapores in summam eius superficiem attolluntur, locique frigore concrescunt, ac, in collibus pręsertim & montibus, ad fontium scaturiginem erumpunt: quamuis ex imbribus quoque suum incrementum assumunt. Ex intimis etiam terrae qua parte multum salem, alu men, sulfur, aliaque similia, calidae, siccaeque naturae continet, mare, tanquam eius sudor emanat: quod tamen fluminum confluxu ac imbribus conseruatur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
