# De natura libri V 231

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/231

Ergo ex halitu, qui vi corporum caelestium è visceribus terrae sursum fertur, in aëre variae substantiae conspiciuntur: quarum aliae propius ad aquam, aliae propius ad ignem accedunt: earumque minima facilè dissolui dissiparique solent, quemadmodum in nebulis & nubibus cernere licet: quędam tamen etiam arctius cohaerent, vt in cometis: quibus etiam copiosum elementum quintum est inclusum: ac in ijs quoque species corporum caelestium sunt insignes & inusitatae, ex inusitata siderum constitutione productae quae quoque secum affert huius inferioris naturae multam imitationem: cum qua, secundum prouidentiam Dei, consentiant etiam mentes singulis naturę partibus praefectae. Et hinc est, quod ex ijs multam futurarum significationem sumant earum rerum inspectores: quòd vna naturae pars cum alia consentiat, & ex vnis causis multa, potius tamen haec quàm illa, producantur. Nec tantum ea quae conspiciuntur in aëre significare, sed etiam agere possunt. cùm enim lucem procul emittant, quid obstat, quò minus & alias qualitates diffundant, quibus haec inferiora non mediocriter afficiantur: & cum ijs etiam mentes praefectae suas ad certum exitum naturae, Deique voluntati consentaneum, coniungunt. Sed haec, quoniam ab alijs multis satis explicata sunt, longiorem orationem hîc requirere non videntur. nec tantum in aëris regione, sed & in ipsis terrae visceribus, multa producuntur, inter quae metalla suum principatum tenent. Metalla ex elemen tis grauibus. Metallorum efficiens. Metallorum materia. Aurum & argentum es nobisiori materia. Metalla perspicua & opaca. De metallis CAP. III. AEC quia grauia sunt, ex elementis grauibus potius gignuntur: nam in aqua submerguntur: & tamen à calore sursum ad superficiem vsque terrae frequenter attolluntur, ac in lapides, in gemmas, atque metalla propriè dicta diuiduntur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
