Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 233
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum autem, vt &aliorum, est efficiens causa virtus quaedam formatrix, cuius instrumenta sunt qualitates elementorum, praesertim actiuae, maximè verò calor. Hic cùm in minimas &tenuissimas partes omnia diuidat, exactissimè cuncta commiscet, sed &frigus in vnum arctè commista cogit, nec ea diffluere sinit. Accommodata verò materia, quae in eam substantiam mutetur, est vaporosa, necnon fuliginosa, propter tenuitatem partium, quemadmodum iam dicebamus. non autem aequè perfectam mistionis aequabilitatem omnia consequuntur. Sunt enim multi lapides rudes, &excrementis referti: velut etiam inter metalla plumbum atque ferrum. Alia verò sunt misturae pretiosioris, vt aurum atque gemmae: quae constare videntur etiam ex nobilioribus elementis, &ijs etiam exactissimè commistis. Quae namque perspicua mitidaque sunt plus aquę continent, aeris ac ignis: opaca verò terrae plus habent. Quamuis enim solida duraque cuncta metalla sunt, vnum elementum alterius elementi qualitatem concipere potest: vt dum aqua terraque saepe vehementius incalescit: nec tantum primas, sed etiam secundas tertiasque qualitates acquirere potest. Species enim conceptae non statim substantias perimunt, sed cum ijs ad certum aliquem LIB. III. aliquem terminum consistunt. In metallis itaque ,vt aqua, necnon aër, est à terreno sicco terminatus philosophicè loquamur, &plurimam aquam &aërem continent ea, quae perspicua dicuntur.