# De natura libri V 238

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/238

Cùm igitur sulphur & argentum viuum elementa non sint, nunquam conficient ex ijs aliquod metallum: & cum elementorum in metallis certa temperatura non sit arte comprehensa, nunquam arte chymica metallum aliquod componetur: quauis fieri potest, vt vna metalli species in aliam casu transferatur, & vt ex aliis etiam rebus aliqua metalli species componatur: dum in materiam primam elementorum resoluuntur, & sic elementa quemadmodum in metallis confunduntur. Talis itaque statuatur materia metallorum. Quamuis autem ea formam substantialem habere dicant, proportio tamen elementorum sufficere posse videtur: quae quidem dignitate proximius ad formam accedit, efficax conseruationis vinculum continet, ac incredibiles habet vires. Cùm verò metalla varijs modis diuidua sint, diuidantur, & rursus calescant, formaque quiddam indiuiduum sit, idem in toto atque quauis parte, necessarium esset fieri continuam eius generationem atque corruptionem, dum metalla continuo diuiduntur & conglutinantur: quod quidem admodum est absurdum. Sed haec pro instituto sufficiant de materia formaque metallorum. Eorum verò causam efficientem diximus esse calorem, qualitatibus corporum caelestium productum: vnde prouenit certa quaedam analogia, tum quatuor elemena torum, tum corporum cęlestium: qua conspirant hęc Analogie praestantiores quę plus vnitatis habet. Metalla suos atomos habent. Metalla puriora & impurio ra. Alb. l. 3. Metalla non sola differunt puritate & impuritate. in vnum. Quoniam autem analogiae diuersae sunt, inter eas vnae plus, aliae minus vnitatis habent, quae postremae magis degeneres habentur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
