Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 241
Unproofread scanNot analysed yet
III ritate tantum different, &alioqui eadem essent minima, facile quidem ab ijs excrementa secernerentur, &vndique separatis excrementis, atque minimis in vnum collectis, aceruas auri nobis compararemus Nam quòd in ipsis minimis excrementa nulla sint, est manifestum. Haec enim euerterent elementorum analogiam, qua specie metallorum diximus constare. An autem omnia metalla sint in omnibus, quemadmo, dum de suis homiomeris Anaxagoras scribit, quaer potest. At quod in minimis non possint esse plura minima metallorum est manifestum. Sed vnius metalli minima cum aliorum metallorum minimis coniungi possunt, velut in electro videmus: &ea possunt iterum separari. verum in eo posita non est transmutatio metallorum, quae substantiae prioris corruptelam, &posterioris generatione requirit. Quauis autem substantialis forma nulla sit in metallis, tamen indiuiduae proportiones non eadunt in Chymicam artem, quemadmodum prius dicebamus. non enim nos naturae perfectas analogias possumus imitari. Si dicant metalla solis accidentibus distare, quibus mutatis ipsa quoque mutentur: respondebimus esse ve separabilia vel inseparabilia accidentia: separabilibu verò mutatis proptererea substantias non mutari inseparabilia citra substantiae corruptelam non auferri cùm ex ea efflorescant. Fieri tamen potest, vt vnius metalli proportio, praesertim simillimi, mutetur in alterius proportionem: veluti si fingamus argentum viuum, vel stannum, esse argento simile, eaque ignibus liquata confundamus, ac alia quaedam admisceamus, quae dissimilitudinem tollant, &ita pauciores stanni vel argenti viui portiones ab argenti, vel aliorum, quae miscentur, nonnihil mutatis elementorun analogijs, in argentum transferri credamus verum hoc, vt rarissimum, ita videtur in artem redigi non posse.