Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 243
Unproofread scanNot analysed yet
Dubium autem non est, quin ventus &pluuia plumbum purget atque nobilius reddat. Artifices itaque variam etiam metallorum expurgationem inuenerunt. Aurum purgant in vase superius perforato, fuligine lateribusque contritis quę partes excrementicias, igne dissolutas, ad sese trahunt: argentum plubo, per sublimationem vulgo dicta, ferrum arsenico, plumbo &cadmia, vel lithar. gyro: pręsertim si calx ei primo bene lauetur: sabulo verò sulphureque conspersum igni vehementi lique scit puriusque redditur: ex cuius tenuioribus &aqueis partibus, igni expressis, fit chalybs. stannum cadmia sublimatum purgatur. Aes atque plumbum puriora fiunt iterata calcinatione, salis, aluminis, &nitri titri mistura, lotione, sublimatione: qua ęs etiam argento candidius reddunt. Denique cuncta purgatur, dum in calcem, aqueis excrementis consumptis, mutatur, calces salibus, accti faece ammoniaco acerrimo, aceto, succo limonum, vrinis lauantur, soli exponutur, &sic à terrenis elemen tis liberantur. Sic &stridor, ablatis excrementis, quae metalla perfectè misceri non sinant, aufertur: ac ob id etiam, vt minus facilè fragantur, efficit ratio sublima tionis. Sic excrementicię partes à partibus puri metalli secernuntur. Argentum viuum, quonia habet aqueum terreo valde commixtum, appositum igni totum effugit, &quauis plumbo calido sulphureque siccatur, leui tamen calo re rursus liquatur: nisi vasis conclusum magnis ignibus in sublimatum, &praecipitatum vulgo dictum commutetur. Hoc autem quemadmodum &alia metalla lauatur. Quod si cum faecibus &sale gemmeo quinquies hoc distillaueris, in aquam dissoluitur, quae cum calce plubi vel cerussę frequenter distillata maximam penetrandi vim acquirit: qua se possit in aliorum metallorum substantiam insinuare, atque per eam variam qualitatem secum deferre.