# De natura libri V 244

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/244

Eiusmodi liquoribus non tantu metallorum sordes ablui, sed etiam ijsdem color in eorum substantiam inseri potest. Id est quod dicunt si quis accipiat aluminis, nitri, singulorum drachmas duas, fęcis aceti combustae, salis ammoniaci, singulorum vncias duas, faecis vini tres vncias, cum aceto, virga candentem ex aere Cyprio argentoque conflatam, primoque in praedictam compositionem, deinde in faecis salisque communis bullientem liquorem iniectam, argenteum acquirere colorem. Argentum verò tingi, si calchantum & sublimatum vrina cum fimo dissolutum, nouies distiletur. Similiter cadmia aeri liquefacto inspersam auri concipere colorem: non quòd minima metallorum transmutentur sed quod cum ijs alia minima, quae sensum fallant, coniungantur. Color enim alius in aliquod corpus nisi cum corpore, cuius est color, inseri nequit. Itaque vehementibus ignibus haec chymica rursus dissoluuntur, nec malleum perinde sustinent, nec grauitatem habent, quemadmodum nobiliora metalla. interdum verò minima cum minimis conglutinantur. vt cum argentum viuum praecipitatum, cum calce mixtum, quae mollia sunt, dura, arsenicum verò cum ijs sublimatum, eadem mollia reddit. Quauis hîc in vnum eorum metallorum atomi magis coire possunt, qui quidem ab ijs quę sese insinuant, à sese inuicem saepe dissoluuntur: vt si misceatur argentum viuum auro liquefacto, continuoque moueatur, donec refrigeretur, ammixto cinere terrenus puluis fit: mixto verò auricalcho, fragile fit aurum instar vitri: quemadmodum & stannum adipe imbutum: quod nimirum vinculum minimorum eiusdem metalli, non tamen elementorum soluatur. Sed haec sunt alibi particulatim explicanda. nunc pauca quaedam de viribus metallorum dicamus. CAP. IIII. De viribus metallorum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
