Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 245
Unproofread scanNot analysed yet
VM ex ijs quae iam diximus constare possit vnde metalla suas habeant vires, hae quam magnae quaque multiplices sint facile cognosci potest. In primis enim propter multam terram magna exsiccandi, &quoniam in multis, vt arsenico, calchanto, sulphure, multae partes igneae sunt, haec etiam calefaciendi magnam vim obtinuerunt: quaedam, vt plumbum, stannum, stibium, ijs igneis partibus destituta, potius refrigerant: nulla metalla tamen sunt, quae humectant. Aurum &argentum ad caloris frigorisque temperamentum accedunt: firmitudinemque, multamque qualitatem caelestem continent: &propterea corpori nostro grata sunt, spiritus recreant atque corroborant, &cerebro cordique non mediocriter coferre creduntur: quemadmodum etiam pleraeque gemmae: veluti margaritae, smaragdi. Sed inter eas magnę differentię sunt quarum nunc exempli causa quasdam explicemus. Adamas alligatus brachio sinistro contra hostes, insaniam &venena putatur conferre: quod sinistrum magis propinquum cordi sit, quàm dextrum, &à corde versus cerebrum facilis sit via. Adamas autem dicitur tanquam inuictus: quod eius minima firmissimè coniuncta sint, nec facilè possint dimoueri: vnde quoque summam quandam duritiè est consecutus: quauis sanguine carneque hirci, petroselino praesertim &silere montano nutriti, necnon plumbo, mollescat. Sed cum ex elementorum corporumque caelestium temperatura robur obtineat, non est mirum, quòd speciem emittat, qua spiritus vitalis vitalis &animalis corroboretur. nam &ferro vim inserit, qua minus à magnete trahatur. hinc est itaque quòd contra venena, insaniam &hostes vtilis esse putatur.