# De natura libri V 251

Nicolas Biese, De natura libri V, 251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/251

De augmeno & decremento. CAP. VI. St autem augmentum & decrementum, mutatio quantitatis in maiorem vel minorem dimensionem: sic vt L.7. phys. quaeuis pars maior vel minor fiat, & l.I. de cel. interim substantię totius forma conseruetur. hoc fit alicuius accessione vel decessione, quod habeat quantitatem: idque ma teriam quantam appellant. Quoniam verò materia eius quo quid incrementum assumit, cùm eius quod crescit forma, manente materia se coniungit: hinc Argumentum fit est quod omnia secundum formam, quae se per nosecundum uam materiam quantam extendit, non autem per formam. materiam crescere dicant. In diminutione materia quanta detrahitur: & ob id non tantùm secundum Decreme formam sed etiam secundum materiam mutatic fit setum cundum fieri videtur. At cum id quo quid crescit, veluti sanmateriam. guis, dum in partis substantiam mutatur, nouan L. 2. de formam acquirat, necessarium est, vt in eo prioris gen. c. 6. formae corruptio praecedat, non quidem tempore, Augmen sed ordine naturae. Ostendimus enim prius genetum pręcedit corrationem & corruptionem tempore non mensuraruptio. ri. Non tamen incrementi motus generatio dici de Incremenbet: quia crescentis eadem forma manet, & se tantum non tum per nouam, eius quo crescit materiam quanest generatio, tam extendit. Nec etiam est in decremento corruptio: quia prior, eius quod minuitur, forma manet: quamuis: cum quantitate materiae pars discedens nouam formam per generationem acquirat. Hinc constat vnius generationem semper alterius non esse corruptionem. Quòd si verò in incremento decrementoque non sola materia cum dimensione. sed corpus accederet aut discederet, vel in eodem esse plura corpora, vel per minima fieri diuisionem dicere cogeremur: cùm secundum minima quaeque crescat vnumquodque. Verum si rectè consideremus, accessione quantitatis cum materia, in eandem difficultatem incidemus. non enim in eodem esse potest duplex quantitas: propter quam nec etiam plura corpora possunt eodem loco concludi: proptereaque necessarium est, vt aliam rationem inquiramus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
