# De natura libri V 252

Nicolas Biese, De natura libri V, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/252

Constat autem cum tempore quamuis formam corpoream in iustam dimensionem incremento proprio libenter extendi: quod fieri nequit nisi particulae singulae substantiae corporatae sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum atque retrorsum à se inuicem discedant. Sic enim extendi totam molem in omnem dimensionem est necesse. Ne verò inter partes, quae à se inuicem discedunt, locus vacuus sit, quo certè corpus quod extenditur intus diuellatur, hinc est, quòd, nisi nouum corpus inter partes discedentes subeat, vlterius quod crescit, ne vacuum aliquid fiat, extendi nequit. Itaque, quo iustam suam mensuram singula consequantur, trahitur nouum corpus, quo quid crescit, inter partes discedentes: idque subit, non in vacuum, sed in id spatium, quod alioqui vacuum, in corpore quod extenditur atque crescit, erat futurum. Nec ob id per minima diuiditur quod crescit: sed corpus assumptum, cum eo cui adijcitur semper continuatur, & pen continuationem corpo ris, quo quid crescit, fit iderementum. Est autem quod crescit minimus quibusdam poris plenum, quibus alimentum continetur: quod simile factum cum dimensione sua apponitur & adglutinatur: & eo plenam similitudinem ac formam concipiente, si copiosius sit, dimensio, propter alimenti dimensionem adiectam, citra diuisionem eius quod augetur, crescit. Idque est, quod Peripatetici dicunt, nutrire quoad aliquid est potestate tale, quoad magnitudinem habet, augere.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
