Latin
256
Nicolas Biese, De natura libri V 256
Unproofread scanNot analysed yet
cùm enim formam eiusdem generis acquisierint, propter aptitudinem, quam ad eam habent, mirum non est, quod propter eandem aptitudinem eandem formam recuperent: cùm priori formae secunda similis illi nequeat obstare, sed illi libenter cedat: ne fiat per plura, quod fieri potest per pauciora. Quanquam etiam nihil obstare videtur, quo minus eadem &eiusdem generis rami forma maneat, quae sugat ex priori suo trunco suum alimentum: quod tamen in animantibus locum non habet: quorum forma partes praecipuas continuatas requirit: &ob id in caudis animantium dissectis, quae motum aliquamdiu retinent vis potius quaedam esse, quàm ipsa forma videtur. Si diuersi generis sit forma, cui continuatur: veluti si ramus vnius arboris in alterius arboris truncum inseratur, secunda forma rami manet: quod hic ad formam alterius trunci naturalem eam aptitudinem non habet, sed suam aptitudinem ad formam, quam concepit, alimento, quod ex alterius trunco trahit, interim conseruat: &ita fructus formę suę, non trunco con sentangos, sed trunci tamen qualitatibus affectos, producit.