# De natura libri V 256

Nicolas Biese, De natura libri V, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/256

cùm enim formam eiusdem generis acquisierint, propter aptitudinem, quam ad eam habent, mirum non est, quod propter eandem aptitudinem eandem formam recuperent: cùm priori formae secunda similis illi nequeat obstare, sed illi libenter cedat: ne fiat per plura, quod fieri potest per pauciora. Quanquam etiam nihil obstare videtur, quo minus eadem & eiusdem generis rami forma maneat, quae sugat ex priori suo trunco suum alimentum: quod tamen in animantibus locum non habet: quorum forma partes praecipuas continuatas requirit: & ob id in caudis animantium dissectis, quae motum aliquamdiu retinent vis potius quaedam esse, quàm ipsa forma videtur. Si diuersi generis sit forma, cui continuatur: veluti si ramus vnius arboris in alterius arboris truncum inseratur, secunda forma rami manet: quod hic ad formam alterius trunci naturalem eam aptitudinem non habet, sed suam aptitudinem ad formam, quam concepit, alimento, quod ex alterius trunco trahit, interim conseruat: & ita fructus formę suę, non trunco con sentangos, sed trunci tamen qualitatibus affectos, producit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
