# De natura libri V 257

Nicolas Biese, De natura libri V, 257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/257

Hinc intelligere licet, in rebus non continuis caseasdem numero formas non reperiri, sed in continuis tamen diuersas, & etiam frequenter esse nullas: velut in stirpibus & animantibus vita destitutis: quorum materia temperie tantum quatuor elementorum constat, ac à medicis & alijs artificibus varijs modis commisceri solet. De mistura artificiosa. CAP. VIII. TOnstat autem hac mistione nouas formas non comparari, nisi talis sit, quae materiam ad eam concipienda aptam reddat: quod quidem ad modum difficile videtur. Quae miscentur vel elementa sunt, vel constant ex elementis. Elementa non possunt à nobis exacte misceri, quòd ignis & aëris minimae particulae subterfugiant, seque comprehendi non sinant. Quae constant elementis, vel formam suae compositionis habent: vel non habent illa, nisi deposita priori forma, nouam formam non cocipient: nec etiam haec, nisi nacta fuerint temperiem accommodatam. At exacta temperies naturę potiùs quam nobis est nota: quamuis interdum in eam incidimus: quod tamersi fortuitum est, ars tamen saepe proximum aliquam viam demonstrat, quam obseruatione didicit ex ipsa rerum natura; velut cùm quis ex equi corpore putrescente vespas, aut ex ocimo tarantulas gigni nouit. Ergo substantiales formae non sunt in nostra potestate: cùm manifestum sit in rebus artificiosis nullam ne vegetatricem quidem animam reperiri: quod habent etiam cum stirpibus & animantibus mortuis commune. verùm haec, ad tempus saltem, exactiorem elementorum primaeuae suae compositionis temperaturam retinuerunt. Ea verò formae quandam similitudinem gerit, qua nimi rum plura quoque conspirant in vnum. Ad eam etiâ artificiosae misturae, quae sunt exactissimae, proxi mius accedunt, & temporę quoque, quo simplicia continenter in sese agunt, propinquissimae red duntur. hinc est, quod theriacam vetustate formam consequi dicunt: quòd post diligentissimam misturam simplicium minima quaeque mutuas reliquorum qualitates concipiant, & sic in vnam quodammodo substantiam rediguntur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
