# De natura libri V 260

Nicolas Biese, De natura libri V, 260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/260

ribus suis agunt: cùm autem in elementorum minima dis soluta fuerunt, & haec ia sunt in nouas analogias reSimplidacta, secundum eas demum agere possunt. In quales cium analc autem elementorum analogias simplicium minima disgia disso uitur. soluantur, à nobis, in tantis minutijs definiri nequit. Quorundam etiam simplicium minima citius, aliorum scrius dissoluuntur: quę res quoque suam difficultatem affert: quędam etiam facilius aut difficilius in auras dissipatur. Sed interim tamen ad tempus, & vel longius vel breuius, conseruant aliorum simplicium qualitates: quemadmodum in odoribus, & stillaticijs liquoribus cognoscere licet: quę res etiam hęc omnia difficiliora reddit: atque diligenter est animaduertenda. Quapropter tum simplicia, tum composita, diligenti, longoque doctissimorum virorum iudicio vsuque comprobata, maxi mè laudare, necnon ijs vti debemus, cùm adhuc integerrimam sua vim habent. Extracta, distillata, necnon alia similia, partes ferè vel terrenas, vel aqueas, vel ig neas simplicium demum, aliarum tantum qualitatibus imbutas, continent, quę facilè quoque marcescunt: & elementorum analogia, quę pręcipuum simplicium medi camentorum opus edit, in ijs est planè distracta. Sed tamen & suos vsus quandoque pręstant, quauis alia saepe sunt nobiliora. verum hactenus de mistura artifi ciosa pro instituto satis, quae potius est alterius disci plinę. Quidam verò non tantùm simplicibus & composi tis rebus naturalibus vtuntur: sed & ipsi quiddam addunt, veluti verba vel characteres, quę maximę virtutis esse credunt: & eorum artem magicam appellare solent: de qua iam quaedam sunt dicenda. IX. De rebus magicis. CAP. IX. N verò rebus magicis aliquid virium tri

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
