# De natura libri V 264

Nicolas Biese, De natura libri V, 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/264

Nec etiam ferè fiunt à magis ea verè quae fieri videntur: sed tantùm species eorum in medium instrumentum sensus communis proseruntur: quod cum sensuum obiecta similia percipiat, & quoniam quae sunt intus praestigijs magicis producta, veritatem externorum referunt, ea quae sunt in instrumento sensus interni ab externis sensibus falso fieri putantur: in quo magna praestigiorum vis est sita: quòd tales species magicis artibus in animum inserantur, quales à rebus externis prouenire solent: fiunt tamen à magis multa, non tantùm in animorum, sed etiam in ipsarum rerum natura: quorum rationes nunc breuiter inquiramus. Characteres & verba non habere vim talem, qualem magi pollicentur. CAP. X. T haec igitur melius intelligamus, paulò rulsus altiùs harum rerum causas repetamus. Quod omnia vel in substantias, vel in accidentia sint diuisa, & quod à substantijs accidentia producantur, iam est satis manifestum: quae fine substantijs nec agere quicquam, nec subsistere possunt. Ita calor ab igne proficiscitur, per quem & ignis calefacit, & alia quoque calefaciunt, quae calorem conceperunt. Sic & in dimensionem sese quodque corpus extendit, per qua alia dimensa corpora excludit, & quod acutum est atque durum, in alia sese insinuare, eaque diuidere potest.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
