# De natura libri V 265

Nicolas Biese, De natura libri V, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/265

De- Substantię agunt per nique per accidentia substantię vim suam exercent: accidentia. quae tamen substantijs accepta referri debet. Saepe verò sit, vt accidens vnius substantiae, cùm alia substantia se coniungat, vt dum ferrum incalescit: fit etiam, vt haec vel huius, vel illius accidentis viribus Substantia vtatur: vt dum candens lapis adurit, vel vt etiam cum vna vtitur accialterius accidente propriam vim commisceat : vt dente alcùm vitrum tinctum lumen coloratum transmittit. terius, Sed nullum accidens est, quod non ad aliquam substantiam referatur. Itaque si substantias omnes cognouerimus, & quaenam accidentia producant, reSubstanrum vires & actiones non poterimus ignorare. Alias tiarum difcorporeas, alias incorporeas esse constat: corporeas ferentia, caelestes orbes, elementa, quaeque constant ex elementis: quae, praeter formas elementorum, proprias etiam, maximorum operum effectrices formas habent: vnde proueniunt per species transmissas, mirabiles tum sympathiae, tum antipathiae rerum. Hinc est quod visu lupus vocem adimat, quod equus à lupo dimorsus celerior sit. hinc est quod, si equus lupi vestigia, leo ilicis frondes, lupus scillę bulbos cal carit, torpescat. hinc aranei cum bufone, leonis cum gal lo, elephanti cum sue, necnon ariete dissidium. hinc est quod vitis brassicam & laurum, filix arundinem, cucumis oleam, lens lappam vitent: hinc est, quod oleae myrtum, vites vlmum & populum, asparagi arundinem, lilia rosas, ruta ficus vmbram, & palmę sese inuicem ament. Recensentur & alia plurima: quae quamuis incredibilia videantur, possint ad causas naturales referri.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
