Latin
270
Nicolas Biese, De natura libri V 270
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem quae per os sumuntur idem, &quidem potentius pręstare possunt, in varias formas redacta: quia tamen ab ijs, praesertim animantium multorum partibus, quisque magis abhorret, propterea forte sunt praetermissa: vel potiùs, quod ad cacadaemonum cultum, quàm ad corporum &animorum vim sint adinuenta. Sed quoad hęc aliaque plurima principium motus hahent, ad naturae quoque considerationem pertinere videntur. Considerâdum tamen diligenter, quid agere natura sua possint: ne dum plus quàm par est illis tribuimus in varios impietatis errores incidamus. Figurae verò multo minùs adhuc naturalis potestatis, quam suffitus habere videntur: quarum etiam exempla quaedam in medium afferamus. Saturni deliniatio est viri senis, austeri, fusci coloris, barba rara, manu curuam falcem habentis: quę figura constantes &prudentes reddere putatur, &secundum magos ex ferro ac adamante commode fiat. Iupiter gratiam, fidem, religionem atque fortunam conferre dicitur, si capite arietis rugosis calcaneis, capillis sparsis, &tenui pectore formetur: quasi verò planete, vel planetis pręfectae mentes, monstrosis figuris delectentur: fiet autem figura secundum eos, potius ex auro, stanno, smaragdo, crystallo. ita rebus naturalibus superstitionem legere velle videntur. Mars animosos ση σ ε ε LIB. III. CAP. XI. mosos facere creditur, si figura militis hastati componatur.