Latin
273
Nicolas Biese, De natura libri V 273
Unproofread scanNot analysed yet
Veluti si nauis caeleste sig num, ijs qui propitiam eam habent, ad securitatem confert &nauigationem, non hoc efficit quod figuram nauis habeat, vel quòd ab astrologis intelligatur tali figura: nam omnia sidera rotundam habent, &in planeris certe, qui singulares sunt, alia intelligi nequit, sed quòd quampiam substantiae suae proprietatem habeat, quam astrologi nauis figura nobis significarunt: quae quidem substantiae proprietas &virtus, communicat se rebus naturalibus, non autem artificiosis figuris. Quamuis autem cum formis naturalibus figurae naturales consentire videantur: nam hominis, vrsi, leonis substantia, nec non reliquorum omnium propriam suam figuram assumunt: similes substantiae, similes figuras &qualitates producunt, &similes tum figurae tum qualitates similes quoque substantias demonstrant. In animantium &stirpium semine vegetatrix anima potestate sua continet omnem corporaturae suae deliniationem: quae quoque cum vnis corporibus colestibus, &intelligentijs magis consentire putatur: quod quamuis in natura rerum omnia consentanea sunt, inter vna tamen, quàm inter alia, maius vinculum existat: quemadmodum etiam à Platonicis philosophis latiùs est explicatum: tamen, quamuis haec vera sint, nondum video, cur figuris, magna vis sit tribuenda. nam tametsi producantur à formis naturalibus in materia, quarum propterea corporatam quandam similitudinem gerunt, per quam ipsae formae demonstrantur: cùm enim mobilem aquilae, vel leonis figuram videmus, statim eius auis, aut quadrupedis praesentem formam &substantiam agnoscimus: non tamen ipsae figurae magnam agendi vim à substatijs consequuntur. cùm eorum essentia tota sit, N uij sit, in elementorum continuatorum varia positione.