# De natura libri V 277

Nicolas Biese, De natura libri V, 277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/277

Quin autem vnus sit Deus, cui debeatur omnis laus, & quin alios plurimos bonitatis suae participes fecerit, quibus etiam propter illum ipsum suos honos debeatur, dubium esse nequit. In eo verò pietas versatur, si quis opinionibus, dictis & factis eam iustitiam diuinam tueri nitatur: in cuius violatione procul dubio maximum est malum. Impiorum autem hominum conantibus impij cacodemones omnes suos eo natus ad impietatem coniungunt. At impietas est de testabilis, si quis non Deum, pro Deo, colat. A Dec naque virtutes omnes vim sua acquirunt, cuius iniutiprocul dubio maximum vitium haberi debet. Quę verò maior potest esse iniuria, qua si quis honorem diuinum, qui quidem esse debet infinitus, transferat ad rem abiecta & perniciosam. In primis Deo quod illi debetur detrahere nititur. Omne verò peccatum contra eum qui infinitus est infinitum censeri debet. Deinde tri buit illud ipsum alteri, Deumque quodamodo de suis sedibus detrudere & alium in eius locum substituere, Deunmque nouum suis cogitationibus & factis constituere videtur. Quantò verò fuerit abiectius illud, cui tribuit diuinum honorem, tantò fuerit majus malum. Ergo rebus inanibus, veluti characteribus & verbis admi rabilem, & veluti diuina quanda vim tribuere, vel substantias perniciosas, veluti cacodęmonas, colere, procul dubio summum est scelus, nam amicis Dei, propter illum ipsum, quemadmodum iam dicebamus, suus quoque debetur honos: sic tamen vt inter infinitum & finitum inter eum cui cuncta debentur, ac eos quibus nihil, nisi eius causa debetur, distinguamus Hinc intelligere li cet, quantum in cacadęmonum e aliarum rerum cultu sit malum, quamque detestabilis sit idololatria: ad quam quidem magica multa proximiùs accedere videntur: quibus propterea cacadaemones ad mirabiles actiones se coniungere solent: quae tamen actiones necessariae non sunt aut naturales: cum naturalibus quibusdam viribus, quibus ipsi superiores sunt, eonpelli non possint, vt faciant id quod praestant: sed sponte cum malo se coniungunt, vt omnia deteriora fiant, in perniciem eorum, qui talibus rebus delectantur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
