# De natura libri V 279

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/279

LIBER QVARTVS. De facultate genitali. CAP. I. T omnem constitutionem humanam melius intelligamus operaepretium videtur, vt initio primam eius originem consideremus. quanquam ve rò, quòd citra procreationem genus vniuersum animantis confestim euanescat, & potior esse videatur conseruatio generis totius, quàm alicuius priuati, constituat Aristoteles procreationem facultatis altricis finem: tamen, si rectè consideremus, proximus huius finis & praecipuus est, vt vnumquodque per eam conseruetur, ea insuper, vt species, in omnem posteritatem propagetur: quod citra conseruationem indiuidui fieri non posset. Est autem vnicuique suimetipsius tutela naturâ prior. Alimentum igitur attrahitur, retinetur & concoquitur, vt in corporis substantiam, ad eius alimoniam, distribuatur: in quo quod redundat seruit posteritatis procreationi. Nemo verò dixerit, quod redundat operis esse finem aut naturalem facultatem à natura constitutam ad excrementi, seminis scilicet, quod tanquam excrementum habetur, generationem: sed natura frequenter vnis instrumentis vtitur ad multiplex opus: veluti lingua, tum ad gustum, tum etiam ad sermonem: quae quidem diuersis comparationibus priora vel posteriora dici possunt: veluti gustus ad corporis, sermo ad animae constitutionem.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
