# De natura libri V 281

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/281

Si verò totum corpus, & ea quae corpori haerent, testes tam vehementer afficiunt, quid iudicare debemus de materia seminis, quae quoque talis suae mutationis summam quandam aptitudinem habet, vt in corporis parentum & seminis substantiam mutetur, atque vicissim etiam corporis substantiam mutet. Continet autem à facultate vegetatrice parentum semen spiritum, qui respondet elemento stellaruum: quemadmodum à nobis latius explicatum, in quo motus est pręcipua vis: continet etiam speciem & qualitatem omnium corporis membrorum: quae ab anima vegetatrice seminis, quam cum tempore sequitur sensilis & rationalis, vterique stando calore redigitur ad energiam. Non quod in patris corpore semen contineat animam, sed quod vtriusque parentis semen in vterc ritè commistum, formam vegetatricem à datore formarum, vt loquuntur, acquirat. Cùm autem instrumenta quoque habeat femina, nimirum testes & vasa seminaria, cumque seminariam materiam etiam emittat, probabile non est, quod hęc à natura frustra sint facta: quanquam tenuius est femineum semen, virilique tanqua alimentum & temperamentum ministrat. semem itaque sexus vtriusque mistum in vtero concipit formam vegetatricè: quamuis Aristoteles illud, cum sanguine menstruo, inter excrementa recenset, & huic sanguin potius tribuit materiam procreationis. Sanguis autem menstruus non materia corporis humani, sed alimentum seminis & humani corporis potius diei debet: cum quę fiunt ex eo rubicunda sint, cadidae verò seminis, nimirum colori suę materiae similes primauae corporis partes, & foetus in vteri concauitate concipiatur, in qua sanguis, nimirum extra sua vasa positus, subitò corrumpatur, qui propterea materia foetus esse non potest, sed potius ipsum semen.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
