Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 285
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est quòd à dextro teste potius effluat semen ad procreationem masculorum. Hinc est etiam, quòd Hip. lib. grauida, si marem concipit, bene, si verò femide super. nam male colorata sit: quia mas calidior est: qui propterea vehementius in vtero quoque moueri soHip. saphi iet. Hinc est etiam, quòd mares potius in dexteris, &feminae potius in sinistris vteri partibus gestentur: quòd dextra sinistris sint calidiora. Ergo non Hip. saphtantùm efficiens causa, sed &mareriae differentia 48. multum hic quoque potest. materia quidem est sePartium men, quemadmodum iam est demonstratum: cui corporia tamen sanguis menstruus necessarium alimentum miorigo. nistrat: sine quo, tum quantitate, tum qualitate moderato, nec foetus gigni, nec iustum suum incrementum consequi potest. Hinc est quod feminae potissimum desinentibus mensibus concipiant, cum sanguis vteri magis est expurgatus: &si mensibus incipientibus concipiant, quòd foetus salubrem constitutionem corporis non adipiscatur. Cùm autem tum semen vtriusque parentis, tum sanguis vteri, generationi fuerint accommodata, vterus, ore compresso, arctè coniungi cum ea materia cupit, cui conciSaph. 51. piendae continendae, fouendaeque natura sagax ilIam destinauit: &hoc est conceptionis foetus euidens signum. Quamuis autem &ob tumorem comprimatur: hunc durities à conceptu distinguit: qui semper os vtri citra duritiem compressum reddit. vlteriorem verò gestationem vteri mammarum incrementum ostendit: eo nimirum natura parterri sanguinis distribuente, qui postquam in lac mutatus fuerit, foetum in lucem editum alere possit: quamuis hoc est cum alijs quibusdam affectibus commune: veluti cum mensium defectu.