# De natura libri V 287

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/287

ex minimis itaque corporum simplicium, iustis suis analogijs continuatis, & in vnum conspirantibus, alia quaedam minidibzy G Google minima fiunt corporum compositorum: veluti tendinum, membranarum: quae continuata producunt totos tendines atque membranas: ac in semine primò continentur & à facultate formatrice in suam continuationem, magnitudinem, numerum positionem & figuram distribuuntur: quemadmodum postea dicemus. Verùm ad seminis, tum generatioi nem, tum conseruationem, atque ex eo foetus tum procreationem, tum tutelam & incrementum, varijs membris fuit opus: quae quidem, vt & reliqua, facile naturae summum artificium ostendunt: in quibus testes, cum vasis, tum praeparantibus semen, tum deferentibus, procul dubio principatum tenet. sed vt melius, tum agant, tum conseruentur, obducun: tur exterius duplici tunica: quarum prior Latinis scrotum, Graecis ὀσχεὸν nominatur, constans ex cu- Scrotum. ticula atque cute: quae testes continet, ab externis νυύη iniurijs defendit, eorumque naturalem calorem fouet: quemadmodum & eorum secunda tunica: quae quidem à carnosa membrana suam originem habet, & dartos vocatur. Interius inuoluit testes tuniDartos. ca, quae à similitudine dicitur ἐλικσειδὴς, capreolaris; quamuis ἐρωθρισειδὴς vulgo nuncupetur. Haec cum prioribus similem vsum praestat. ἐπιδιδυμiς est corpus capiti testium impositum: quemadmodum etiam nomen ostendit, testibus durius, mollius seminarijs vasis grandulosum: quod, cum interdum semine plenum reperiatur. constat ad eius elaborationem temperamenti mediocritate conferre. Hoc, cùm feminium semen magnam elaborationem non requirat, feminae vel nullum, vel insensile saltem habent. circa vasorum seminalium implantationem vesiculae varicosae, pluribus canalibus distinctę sunt, inter ligamenta rect iintestini atque vesicae: quas Herophilus παρασατὰς κυρσοιδαs appellauit: quo nomine Galenus extremam seminalium partem est interpretatus. eas constat semini tum continendo, tum elaborando quoque seruire: quemadmodum & vasa semen in penem deferentia: quae reflexa desinunt in glandulam παρασατὴν.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
