Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 288
Unproofread scanNot analysed yet
haec cum semine semper imbuta reperiatur, illud etiam elaborat &detinet, donec voluptatis titillatione laxetur vel ab alia causa praeter naturam: quemadmodum in seminis profluPecit. uio cernere licet. Eam sequitur penis corpus, non è fungosa materia vel carnea, quemadmodum Vesalius &Aristoteles, sed potius ex neruosa, cuius tamen: corpora fungosa carne impleantur, constitutum. Hoc flatibus &vaporibus turgidum, medio suo meatu, per quem vrina quoque excernitur semini per vteri ceruicem transmittendo, seruit, anterius Glans. carnem adnatam habens, quam glandem appellant: Clitoris. cui clitoris in feminis respodet. hae verò partes propugnaculi voluptatisque ad procreationem necesPraeputium. sariae, causa videntur adiectae: quibus, praeputium causa defensionis impositum est. vteri verò constricti venis &arterij semen vtriusque sexus concretum, &deinde foetus duabus membranis inuolutum, per partem carnosam, quam placentam vocant, ijsdem adhaerescit, perque venam vmbilicatem &arteriam, postea bifariam diuisam, alimentum necessarium e corpore materno sugit: è quo seminarijs carnosae quoque partes adnascuntur. Et hactenus de partibus genitalibus, deque prima materia foetus pro instituto satis: quae breuiter dicere voluimus, vt facultatem genitalem melius intelligeremus. De partibus corporis in vniuersum.