# De natura libri V 288

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/288

haec cum semine semper imbuta reperiatur, illud etiam elaborat & detinet, donec voluptatis titillatione laxetur vel ab alia causa praeter naturam: quemadmodum in seminis profluPecit. uio cernere licet. Eam sequitur penis corpus, non è fungosa materia vel carnea, quemadmodum Vesalius & Aristoteles, sed potius ex neruosa, cuius tamen: corpora fungosa carne impleantur, constitutum. Hoc flatibus & vaporibus turgidum, medio suo meatu, per quem vrina quoque excernitur semini per vteri ceruicem transmittendo, seruit, anterius Glans. carnem adnatam habens, quam glandem appellant: Clitoris. cui clitoris in feminis respodet. hae verò partes propugnaculi voluptatisque ad procreationem necesPraeputium. sariae, causa videntur adiectae: quibus, praeputium causa defensionis impositum est. vteri verò constricti venis & arterij semen vtriusque sexus concretum, & deinde foetus duabus membranis inuolutum, per partem carnosam, quam placentam vocant, ijsdem adhaerescit, perque venam vmbilicatem & arteriam, postea bifariam diuisam, alimentum necessarium e corpore materno sugit: è quo seminarijs carnosae quoque partes adnascuntur. Et hactenus de partibus genitalibus, deque prima materia foetus pro instituto satis: quae breuiter dicere voluimus, vt facultatem genitalem melius intelligeremus. De partibus corporis in vniuersum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
