# De natura libri V 289

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/289

alij vaporosi crassique sunt: quorum principium est iecur: ex quo per venas distria buitur altrix facultas. tertij spiritus medij cuiusdam generis concipiunt è corde vitalem facultatem: quam per arterias in reliquum corpus transmittunt. hi spiritus his visceribus ex origine seminis, & etiam neruis arterijs atque venis sunt innati continuumque nutrimentum, ni subito animae motu disa Spiritus solui velint, requirunt. Nutrimentum inquam sibi alimentum, simile, nimirum spiritale: quod concauitate venarum, arteriarum & etiam cordis cerebrique ventriculis continetur atque spiritus etiam appellationem habet. Quamuis verò spiritus iste triplex, eiusdem quodamodo generis, nimirum aëreus, sit, triplici qualitate tamen ex triplici suo principio praeditus est: & ab ea triplici differentia, quae proprijs eHumidum tiam actionibus seruiat, est distinctus. Est autem continuum. diffusa triplex haec spiritalis substantia, per humiditatem insitam partibus omnibus corporis terrenis, easque continuantem in qua calor naturalis est Calor inradicatus: qui calor est in aethereis, igneis & aëreis, natus. hoc est, spiritalibus partibus, cui se coniungit calor, qui in corpore producitur animae motu.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
