# De natura libri V 297

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/297

Calor etiam humidam materiam suapte natura trahit, & magis incalescunt partes humido suo destitutae. Deinde, ne quid vacuum sit, in humidi exhausti locum aliud humidum succedit. Insuper natura fibras & villos rectos, ijs quae nutriuntur, dedit, quae dum contrabuntur, adhaerescentem materiam principio suo viciniorem reddunt: sic & lumbricos fibris contractis se transferre videmus. Ita facultatis attractricis quatuor hae causae statuendae videntur: similitudo, qua cuncta coire cupiant in vnum, caliditas, plenitudinis desiderium, omnibus insitum à natura, quae nimirum vacuum nullum ferre potest, & fibrarum rectarum tractus. Eaedem causę retinent materiam attractam: quibus accedunt etiam fibrae, quas obliquas vocant: quae tractae constringunt ductus, per quos alioqui materia dilaberetur. Dissimilitudo verò rerum separandi vim habet: & propterea seruit expultrici facultati: quemadmodum & frigus, obliquaeque fibrae contractae. Quod autem frigus omnia corpora constricta, densa reddat, & angusta, quae facile cotpus aliud non admittant, alibi est à nobis explicatum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
