Latin
CAPVT III
Nicolas Biese, De natura libri V 300
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per aliam mutationem in ventriculi iecorisque reparationem transfertur: qua quod concoquitur in concoquentis substantiam commutatur: quod quamuis initio dissimile sit, in actionis fine planè simile fit &idem. Hęc verò mutatio propriè nutritio vocatur: qua quod nutrit corporis quòd nutritur omni parti apponitur, affigitur &assimilatur. Quanquam autem alteratio nutritionis genus esse potest, quatenus accipitur pro omni assimilatione, propriè tamen ad qualitatis, quàm substantiae, mutatione potius refertur. Rursus tametsi concoctio rei concoquendae alteratio definitur, non tantum ad qualitatis, sed etiam substantiae mutationem pertinere videtur: vt cum affluentis substantiae redintegratio definitur. haec tamen substantiae reparatio, vti diximus, propriè nutritio nominatur. Restituitur verò non quaecunque substantia, sed tantum animata &viua. Non quod ipsa, quae iam est, restituatur: sed quod in totum deficientis substituatur talis, qualis est ea quae nutritur: dum cum hac per assimilationem vna redditur. oportet autem corpora per appositionem superficiesque confusas vna continuaque reddi, priusquam in vnam substantiam physicam redigantur. Vnio verò naturalis, qua per assimilationem quod nutrit in eandè, cum eo quod nutritur, substantiâ redigitur, nutritio nominatur: quae quidem iam est assimulationis finis. In exacta aute assimilatione, quod nutritur manet idem, etiam secundum qualitates, &tantum est ressaurationem consecutum. At in non exacta, quod nutritur quippiam aliud perpessum est: velut in leucophelgmatia refrigerationem &humectationem. Quod LIB. IIII. CAP. III. Quod nutritur corpus ex quatuor elementorum qualitatibus constitutum esse constat, cum quibus anima suam qualitatem coniungit ad actionem: cum tamen interim ipsa non afficiatur. Hîc autem talis quidem ordo seruari videtur.