# De natura libri V 304

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/304

CAPVT IIII. ED quoniam haec quaestio de quatuor humoribus est etiam ab antiquis agitata, quibusdam dicentibus animatia solo sanguine nutriri, idque non citra probabilem rationem, nor fuerit alienum, si paulisper hîc eam consideremus: cùm eius cognitio non mediocriter conferat ad praesentem tractationem. Qui dicunt igitur sanguine partes omnes corporis nutriri, in eam sententia adducti videntur, quod solus sanguis dulcis sit, & solum dulce nos alat: quod dulces omnes nostri corporis partes sint, quę sibi simile requirant alimentum. Sed rursus etiam verum est, quod scribit Galenus, diuersas esse corporis partes, & singulas accommodato sibisucco nutriri: vnde fit, vt diuersi P iij sint Sanguis quomodo fiat. Sanguis solus an nutriat. Gal. lib. 3. de ra. vic. Lib. 2. de ele. cap. 2. de natu. hum. lib. 8. de plac. hip. & placap. 8. sint humores. hi tamen omnes in vnam miscellam redigi videntur, quà sanguinem possumus appellare: cuius diuersis partibus, quas in suos vsus natura secernere nouit, mebra corporis diuersa nutriantur. Sic est lactis vna substantia, quanquam ex triplici constat.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
