Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 306
Unproofread scanNot analysed yet
Sic est vna substantia chyli, ex qua tamen quadruplicem humorum natura fieri constat. Itaque non fuerit alienum ex diuersis humoribus vnam miscellam esse sanguinis, qua partes omnes corporis aluntur. Nam &est humani corporis vna corporata forma, quod tamen ex plurimis est partibus constitutum. Quanquam hîc magnum discrimen est, quòd corpus ex elementorum tantum substantijs &indiuidua sua forma sit compositum, miscella verò sanguinis ex elementis, quae singuli humores quatuor habent, vel ex substatijs quatuor humorum, certis quibusdam analogijs elementorum contemperatis, citra nouam torius compositionis forma. Sufficit enim humorum analogia, cum indiuidua forma corporis, qua contineatur &gubernetur: quorum omnium species confluant &concipiantur ad mutua atque torius conseruationem: nec est necessarium humores ipsos proprijs formis &indiuiduis constare, sed potius ex solis elementorum analogiis, accedentibus tamen ad huius, aut illius elementi naturam: vnde fit, vt humor aliquis referat magis huius, vel alterius qualitatem. Si verò quis dicat eius miscellae partes tantum calidas &humidas appellari proprię sanguinem, cum eo quoque consentiat, modo fateatur eas à reliquis non esse separatas, sed omnes humores in venis prorsus esse permistos. Nam quòd dicunt, eos ex caloris &tenuitatis differentijs deprehendi, quod videtur fieri non posse, si penitus essent commisti: verum est in eo succo, qui iam ex venis emissus, statim corrumpitur, in quo eiusdem substanGoogle. LIB. IIII. CAP. IIII.