Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 310
Unproofread scanNot analysed yet
Probabilius est enim eos, fore quemadmodum in corporibus elementa, mutuis actionibus &affectionibus qualitatum tanquam in vnam formam misceri, &omnes alimentum corpori nostro pariter praebere, quam separatis substantijs in venis fluctuare, nec vlla communi virtute regi, quae comprehendat &conseruer eorum analogias, nec eos augeri nimium vel diffluere, seorsumve colligi patiatur. Non quod noua quaedam forma totius miscellae formis quatuor humorum accedat: non enim videntur in eodem formae compositionis plures esse debere: sed quod mutuis actionibus &affectionibus humores commisti conspirent in vnum, &ab animantis forma in venis gubernentur: quemadmodum iam statim dicebamus. Quaedam autem substantias elementorum vna cum formis suae compositionis in vnam substantiam redactas, vt in animantibus, quaedam elementorum tantum analogias, citra nouam formam substantialem, &vel firmiores vt metalla, vel debiliores facileque dissolubiles habent: inter quae sanguis numerari potest. Cum autem duplicia vasa sunt, quibus sanguis conseruatur, qui continetur arterijs magis est flau, tenuis &spumosus: nimirum genitus in sinistro cordis sinu. Non quod in iecore sanguinis formam non habeat, priusquam in cordis ventriculum deriuetur, queadmodum Aristoteles putat: sed quod à corde nouu quendam acquirat spiritum &calorem. Est igitur ex quatuor humoribus vna miscella, qua singulae corporis partes nutriuntur: nec obstat, quod omnes partes corporis humani sibi simile, atque adeo dulce nutrimentum requirunt. Non enim omnes ęque dulces sunt, atque etia miscella quatuor dibzy G Googli LIB. IIII. CAP. V. tuor humorum dulcis est: &insuper ex toto minus dulciores portiones nostrum corpus, singulaque membra sibi consentaneas assumere possunt.