# De natura libri V 310

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310

Probabilius est enim eos, fore quemadmodum in corporibus elementa, mutuis actionibus & affectionibus qualitatum tanquam in vnam formam misceri, & omnes alimentum corpori nostro pariter praebere, quam separatis substantijs in venis fluctuare, nec vlla communi virtute regi, quae comprehendat & conseruer eorum analogias, nec eos augeri nimium vel diffluere, seorsumve colligi patiatur. Non quod noua quaedam forma totius miscellae formis quatuor humorum accedat: non enim videntur in eodem formae compositionis plures esse debere: sed quod mutuis actionibus & affectionibus humores commisti conspirent in vnum, & ab animantis forma in venis gubernentur: quemadmodum iam statim dicebamus. Quaedam autem substantias elementorum vna cum formis suae compositionis in vnam substantiam redactas, vt in animantibus, quaedam elementorum tantum analogias, citra nouam formam substantialem, & vel firmiores vt metalla, vel debiliores facileque dissolubiles habent: inter quae sanguis numerari potest. Cum autem duplicia vasa sunt, quibus sanguis conseruatur, qui continetur arterijs magis est flau, tenuis & spumosus: nimirum genitus in sinistro cordis sinu. Non quod in iecore sanguinis formam non habeat, priusquam in cordis ventriculum deriuetur, queadmodum Aristoteles putat: sed quod à corde nouu quendam acquirat spiritum & calorem. Est igitur ex quatuor humoribus vna miscella, qua singulae corporis partes nutriuntur: nec obstat, quod omnes partes corporis humani sibi simile, atque adeo dulce nutrimentum requirunt. Non enim omnes ęque dulces sunt, atque etia miscella quatuor dibzy G Googli LIB. IIII. CAP. V. tuor humorum dulcis est: & insuper ex toto minus dulciores portiones nostrum corpus, singulaque membra sibi consentaneas assumere possunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
