# De natura libri V 312

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/312

Nam aëreae partes in substantiam nostri corporis potius commutantur: trahunt inquam, haec instrumenta similitudine per specie transmissa. quemadmodum antea dicebamus, & fibris rectis: quod vt facile fiat, ad tractum ductus quosdam accommodatissimos habent. Quòd autem iis seruire nequit, dissimilitudine fibrisque transuersis expellunt etiam per suas vias. fel per meatum ad dodecadactylon intestinum recta transmissum, vt eo bilioso excremento terrenum minus mobile, facilius abstergeatur, & intestinorum facultas expultrix irritetur. lien terrenum excrementum superfluum, quia crassum & multum, latis ductibus expurgat versus ventriculum: vt huius os ad appetentiora adstringatur, & insuper excremento melacholico reliquum intestinorum excrementum deorsum protrudatur. Renes serosum excrementum per vreteres & vesicam excernunt. si quid autem residuum sit in venis, per ambitum corporis expurgatur. bonus verò sanguis, qui constat ex humoribus quatuor, certa quadam analogia contemperatis, in alimoniam corporis consumitur: ex cuius partibus tenuibus triplex spiritus gignitur nas turalis, animalis, & vitalis: quorum prior veluti vapor iecore venisque, posterior corde & arterijs, medius cerebro neruisque potius continetur, quamuis hi mixtim, quemadmodum & facultates, confluunt in vniuersum corpus. Crassiori verò sanguine solidiores corporis partes potius nutriuntur. Habent etiam purgationis excrementorum instrumenta talem constitutionem, qualis melior non possis excoLIB. IIII. CAP V. excogitari. Nam folliculus fellis concauae parti iecoris innatus, quauis quodammodo sit rotundus, illi tamen reliquisque partibus facile se potest accommodare: & mebranosa sicca solidiorique substantia constat, quae tali excremento bilioso potius fruatur, quàm offendatur: omnisque generis fibras ad trahendum retinendum, & expellendum eum humorem habet: splen, tametsi, quò faeculentas & crassas sanguinis partes facilius recipiat, laxus & spongię similis sit, ex succo melanchilico, mixtis tamen multis pituitosis, potius est concretus, quem ob id ipsum auidè trahit & recipit: talemque figuram est consecutus, quae partes vicinas potius foueat, quam offendat, nec interim ab ijs offendatur, sed potius iuuetur: quod etiam de reliquis omnibus est dicendum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
