Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 314
Unproofread scanNot analysed yet
Idem de meatibus fellis, de venis &arterijs serosum humorem emulgentibus, de vreteribus &alijs est dicendum, quae magnitudine sua, partium, versus quas ducuntur, interuallum imitantur, habentque positionem iustam, vniuersoque corpori consentaneum, &numerum eius incolumitati maximè accommodatum. Itaque duo renes facti sunt: vt vtrinque, &totum illum locum impleant, atque serosum humorem melius expurgent: vrina verò vesica, quenadmodum &inferius intestinum crasso, ita satisfacit excremento tenui retinendo, in tempus opportunum: ne à negotijs continuo turbemur: quamuis, vti diximus, ipsa quoque seroso fruitur humore: quę substatiam, cum omni fibrarum genere, ad omne motum habet accommodatam, &figuram rotundam, quae facile excrementum nullum recipiat, atque suo loco facillimè contineatur. Sic &renes carnea substantia, sed candidiori constant, talem figuram, tales ductus &sinus habent, quibus optime seròsum sanguinem trahant, meliores eius partes in alimonia sui commutent, &alienas versus vesicam expellant. Emulgentes enim venę suam originem inter primam &secundam vertebram lumborum habent, ad truncum, quo vena caua, cum humore seroso recipit à iecore sanguinem confluentem: cum arterijs autem ex vicino magnae arteriae trunco commodissimae ductis, cumque neruis in renum corpus emulgentes venae disseminantur: sic vt vena cum artera, quo coniunctior actio sit, in vnum degeneret corpus, distinctisque meatibus per omnem renum carnem feratur ad medium sinum, ac inter ea vasa sinus ex carnea mebrana constituatur: qui plures contineat ductus, ad finem operculis tanquam verrucis, obductos, per quos in vrinarios meatus lotium percoletur: qui inter vesicae tunicas, exteriorem quidem carnosam, interiorem neruosam, obliquè, ne lotium regurgitet, implantantur: quemadmodum ferè cholodochus porus in dodecadactylon intestinum.