# De natura libri V 315

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/315

A primis excrementis hoc pacto natura liberatur. posterioris concoctionis excrementum ad cutem fertur: quę cum illi recipiendo perque poros expellendo sit idonea, corporis etiam interiores partes ab iniuriis externis defendit. praeter haec excrementa, quae foras expelluntur, in corpore quoque multa, necnon excrementicij quidam humores colligi solent, qu si vehementius aucti fuerint, diuersos morbos gig. nunt. Nam & cibi diuersissimi generis sumuntur: qui dum humanae naturae qualitatem concipiunt, partim in alimentum, & vel melius vel deterius, partim in excrementum mutantur: & interim varijs modis afficiunt naturam humanam. Quae diuersissimi generis sunt, alia qualitatibus suis ad interitum mutant, & vel corrumpuntur illa, quae sunt virtutis inferioris, vel, si possunt, fugiunt qualitatem inimicam superioris. Sic à venenis interdum interimi corpus, interdum ab hoc illa potius expelli videmus. Quaedam autem ita concipiunt qualitatem aliorum, vt mutentur in vtilem corpori, vel in eiusmet ipsam naturam: veluti sanguis. Quaedam partim in vtilem naturam, partim in inutilem mutantur: velut dum humores praui concoquuntur, & partim corpus alunt partim expelluntur. Quaedam inutilia non expelluntur, sed in debiliorem quampiam corporis partem transferuntur: quam varijs modis afficere solent. Nam malae constitutae corporis partes minus dissident ab humoribus malè constitutis: & ob id etiam eos facilius admittunt. Quae verò magis qualitatibus suis conspirant, difficillimè separantur: quae minimè conspirant, facillimè diffluunt & dissipantur. Verùm harum rerum longior explicatio non est huius loci. Hactenus igitur de humoribus & excrementis, deque tota facultate naturali, pro instituto, satis multa dixisse videmur. Nunc ad aliam accedamus, quam vitalem appellant. De facultate vitali. CAP. VI.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
