Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 317
Unproofread scanNot analysed yet
hoc igitur est animae praecipuum opus in corde: ad quod etiam hoc accoma modatissimam constitutionem habet substantiam scilicet calidam, solidam &crassam, omni genere fibrarum intextam: figuram pyramidis, cum necessarijs neruulis, venulis &arteriolis: quibus sensum &alimentum acquirit. ventriculos autem habet duos, vnum dextrum, tenuiori carne circunductum, in quem vena caua dehiscens sanguinem necessarium suppeditet, qui partim per venam arterialem, in alimoniam pulmonis, distribuatur, partim per septum cordis in eius sinistrum ventriculum transfundatur: vt per arteriam magnam assiduo motu attenuatus in vniuersum corpus ducatur. Sed hic calor, spiritus, tenuiorque sanguinis, sine cordis dilatione constrictioneque, nec produci, nec in reliquum corpus distribui potest. Dilatatione namque necesse fuit ad ventriculos cordis materiam, spiritum &sanguinem scilicet, ex arteria leui venaque caua trahi, constrictione materiam eam distribui, noxiamque fuliginem expelli, quemadmodum est à nobis latis explicatum. hic itaque fuit dilatationis &constrictionis cordis praecipuus finis. Quod autem anima causa sit efficiens, &cor sit eius actionis instrumentum, est manifestum. Sed cum anima simplex essentia sit, &idem sit etiam actionis instrumentum, nimirum cor, qui fit quod contraria sit actio, constrictio scilicet dilatationi. Dicent, hîc contrarias se coniungere causas: deficiente naque spiritu sanguineque cordis substatiam mutari, mutationisque speciem ab eius forma, nimirum anima, concipi: similiter &speciem mutationis concipi, post sanguinem &spiritum attractum. Verum cogitatioe difficile comprehendere licet, quomodo perceptio sanguinis atque spiritus deficientis, fuliginisque redundantis, dilationis &constrictionis sit efficiens causa.