# De natura libri V 318

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/318

Restauratio naque materiae necessarię, noxiaeque expulsio finis est, non efficiens causa dilatationis atque constructionis cordis. finis verò diuersus tum demum diuersitatem actionum parit, cum efficiens causa concipit & discernit eos diuersos: vt cum quis nunc hunc, nunc alium sibi proponit, & ex fine propositio causam efficientem excitat ad motum. Sed anima, quoad est forma cordis, eum non percipit, nec etia quoad est cerebri forma. Non enim dilatationis & constructionis cordis necessitas sentitur, quamuis sentitur necessitas dilatationis & constrictionis thoracis: qui cum motu cordis necessario non consentit. non igitur per diuersam speciem conceptam est cordis diuersus motus. Dicent, post constrictionem incalescere cor, & à calore fieri dilatatione. sed & post dilatationem cor incalescit: vnde necessitas oritur fuliginis expellendae. Eiusdem autem instrumenti calor eiusde generis, contrariarum actionum causa esse nequit. Dicent rursus, praesentiam spiritus atque sanguinis speciem, aut qualitatem, in substantiam cordis & eius formam, animam scilicet, transmittere, per quà ipsa se constringat: absentiam verò facere diuersum. Oportet igitur ta praesentiam, quàm absentiam esse molestam: quauis molestia sensu non percipiatur. hoc enim in reliquis actionibus naturalibus contingit: quae tamen sensu non vtuntur. sic venae arteriae, relidibzy G Google reliquaeque partes noxium humorem excernunt. Verùm si tam praesentia, quàm absentia spiritus mo lesta sit, oportebat mediocritate dilatationis atque contactionis facultatem vitalem esse contentam, & cum ea potiùs agere quietem. Nam cum reliqui corporis necessitatem cor non percipiat, eius causa hęc agere debere non videtur. Deinde cor exectum, pręsertim quorundam animalium, etiam in aëre frigido positum, diutissime palpitat, vbi nec refrigeratione nec alimonia corporis est opus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
