# De natura libri V 325

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/325

Per prudentiam de rebus humanis rectè consultamus, per iustitiam iniuriam nemini fieri permittimus, per fortitudinem falsa mali specie non commouemur, per temperantiam contemnimus noxiam voluptatem. Sed haec sunt alibi latius explicata. Satis est nos hîc intelligere, quod anima, quatenus est cordis forma, per speciem boni vel mali varios cieat motus: quos tamen, quatenus est forma cerebri, vera boni malique specie proposita, possit, si diligens sit & intenta, coërcere. Sed hactenus de cordis actionibus & affectionibus pro instituto satis multa dixisse videmur. De cerebri constitutione. CAP. VIII. Vperest, vt de facultate dicamus, quam animalem vocant, cuius prin. cipium à medicis est in cerebro rectè constitutum, à quo nerui suam originem ducunt, per quos distribuitur sensus & motus in vniuera superiori verò corporis parte non sum corpus. In tantum propter visum cerebrum positum est, sed vt in loco tutiori sit, & vt longo tractu spiritus ascendens magis expurgetur, quem tenuissimum, praesertim in hominibus natura requirebat. Constat au tem cerebrum medulla, varijs & reuolutis sinibus peruia, duabus membranis inuoluta, pluribus que ventriculis distincta. & habent membranae quoque varios sinus, in quos ex venis & arterijs alimentum crassius atque tenuius admittunt, coquunt & distribuunt in partes cerebri vicinas: qui tam magni magni quoque tamque multi sunt, quàm possint à quoquam optari.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
