Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 327
Unproofread scanNot analysed yet
Habet enim neruosum genus eiusmodi spiritum innatum, qui continuum &simile nutrimentum requirit. Is, vti sępius diximus, est principium sensus atque motus: cuius principiu in cerebro collocamus, &praecipue quidem in eius basi, in qua medullę spinalis &septem parium neruorum principium est, per quos species omnes sensiles recipiuntur, speciesque motus transmittuntur. Quidam instrumentum sensus communis &phantaliae septum priorum cerebr ventriculorum esse dixerunt: quòd illud perspicuu sit atque lucidum: vnde quoque speculum est nominatum. Sed cùm sensus exteriores desinant in sensum communem per neruos, nullus netuus ad speculum vsque sese extendit: uerum omnes desinunt in superficie cerebri membranarum. Quòd si verò rectè consideremus, videtur temperamentum potius animali facultati, at conformatio temperamento; fa cultatique, tum naturali, tum vitali cerebri seruire: Quatuor enim elementorum formę, vel qualitates, certis quibusdam analogijs in vnum conspirantes has monia quandam constituunt, cum qua numerus harmonicus animę se coniungit in vnum: fitque mutuus vtriusa consensus atque concentus, ex animę, necnon elementorum qualitate: in quo concentu facultatum essentia consistit: quę propterea pro differentijs temperamen torum sunt diuersae. Sed pro conformationis differentia, varia quoque sunt temperamenta.